Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 21


INCIPIT IV TABULA.
In tertia tabula salutationum dictum est qualiter imperatores
et reges debeant salutare et salutari. Nunc autem in
quarta tabula est agendum qualiter omnis clerus a papa inferius
se debeat adinvicem salutare et quomodo debeant salutare
inferiores se et ab eisdem salutari. Exemplum, Jerosolimitanus
patriarcha hoc modo salutat cardinales: " Venerabili
in Christo fratri A. dei gratia portuensi episcopo G(uilielmus)
eadem gratia sancte ressurrectionis ecclesie patriarcha
veram in vero salutari salutem " vel " salutem in eo sine
quo non est vera salus " vel " salutem cum sincere karitatis
fervore " vel " ardore ", vel potest dicere " salutem et perfectam
in domino karitatem ", qua salutatione possunt uti
omnes ecclesiarum prelati et subditi et omnes religiose persone
cuiuscumque sint ordinis vel condictionis, vel " salutem
et prosperos in domino successus ". Et nota quod his salutationibus
omnes ecclesiarum prelati uti possunt et multi alii
si mutarentur que mutanda sunt convenienter. Si fuerit eius
specialis amicus vocet eum " precordialem amicum " et " specialem,
" dilectum" vel " dilectissimum" secundum quod
dictatori occurrerit. Si fuerit consanguineus eius dicit " speciali
amico et predilecto consanguineo ". Hoc modo salutat

Torna all'inizio