Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 147


eiusdem euangelii ait: Neque enim semper equalitatem significat,
qui dicit sicut illud ita et illud; sed aliquando tantum quia
est illud, est et illud, aut quia est illud ut sit et illud
. Est aliud
quod obicitis, quod concessa loquendi facultate multis in locis
clamatis et dicitis: Si panis in ueram Christi carnem conuertitur,
aut panis sustollitur in celum ut illic in Christi carnem
transferatur, aut caro Christi ad terram defertur ut istic in eam
panis commutetur. Atqui nec panis sustollitur, nec caro defertur.
Non est igitur uera caro in quam panis conuertitur
. Hoc uos colligitis
secundum humanam sapientiam, non secundum diuinam.
Humana autem sapientia perquiri diuina opera prohibet apostolus
ad romanos dicens: Non plus sapere quam oportet sapere, sed
sapere ad sobrietatem
. Et ad corinthios: Sermo meus et predicatio
mea non in persuasibilibus humane sapientie uerbis, sed in
ostensione spiritus et uirtutis, ut fides uestra non sit in sapientia
hominum sed in uirtute dei
. Et ad colosenses: Videte ne quis
uos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum
traditionem hominum, secundum elementa mundi
. Et beatus
Gregorius in omelia pascali: Sciendum inquit nobis est, quod
diuina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis.
Nec fides habet meritum cui humana ratio prebet experimentum
.
Propterea in tanta rerum profunditate magis oportuit te
orare deum, ut aut intelligeres que pro humana capacitate intelligi
possunt, aut pacienter et humiliter ferres et tamen crederes,
quae in tanto archano humani ingenii uires excedunt, et in hac
uita intelligi minime possunt, quam litem mouere, ab uniuersali
ecclesia dissentire, nouum scisma uerbis et scriptis contra sanctorum
patrum precepta inferre. Profecto hoc modo ageres, quod
agi oportere precepit legislator dicens: Ne transgrediaris terminos
patrum
. [440] Et beatus Augustinus in primo libro de sermone
domini in monte: Quod uero inquit aut obscurum aut absurdum
illi sonat, non inde concitet contradictionum certamina

Torna all'inizio