Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

20


quod Ianus, civis Troie, Ianuam ampliavit. [capitulum
tertium].
Secundus Ianus fuit quidam civis troieanus, qui post destructionem
Troie in Ytaliam venit. sicut enim dicunt ystorie
antique et ipsi etiam poete testantur, fuit quidam vir in Troia,
nomine Paris, qui fuit filius Priami, regis Troie. quem cum
Ecuba mater eius in utero haberet, vidit per sompnium quod de
utero suo flama exibat, que totam Troiam incendebat.
quod cum illa pontifici templi indicasset, ille respondit quod de ea
filius nasceretur per quem Troia destrueretur. cum ergo
natus fuisset, parentes eius nimium formidantes, miserunt in silvam
ipsum puerum cum pastoribus educandum. qui cum crevisset,
erat iuvenis valde ingeniosus, ita quod omnes suos coetaneos in
omnibus ludis vincebat. illo autem tempore Peleus, pater Achillis,
Tetidem duxit uxorem, sicut narrat Ovidius. ad cuius
nuptias invitavit Iovem, Neptunum, Appolinem et Mercurium,
quos deos vocabant et tres puellas formosissimas, scilicet
Iunonem, Paladem et Venerern, quas deas appellabant. deam
autem litis et discordie invitare noluit. illa autem indignata, pomum
aureum fecit, in quo scripsit: "Pulcriori detur". et illud
pomum proiecit in earum medium. quelibet autem illarum

Torna all'inizio