Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 91


Haec namque mutationum eius causa procul dubio fuerat, quia ad
venerabilem virum, ubicumque degeret, turba hominum pene innumerabilis
concurrebat. Ratio ergo poscebat ut, cum unius loci
spatium plenum habitatoribus cerneret, illic priore constituto, ad replendum
mox aliud festinaret.
In Sitria vero quot contumelias, quot scandala a suis
discipulis passus sit, non est nostrę facultatis evolvere. Ex quibus
videlicet unum hic ponimus, cętera brevitatis studio preterimus.
Habebat namque quendam discipulum, Romanum nomine,
qui nobilis quidem fuerat genere, sed omnino degener
actione. Hunc itaque vir sanctus cum pro suę carnis inmunditia
non modo verbis argueret, sed sepe etiam verberibus gravissimis
coerceret, ausus est diabolicus vir titulum illi eiusdem reatus opponere
et inpudenter contra sancti Spiritus templum sacrilego ore
latrare, dicens videlicet sanctum virum una secum ex eadem contagione
peccasse. Mox itaque discipuli omnes adversus eum
irati, omnes infesti, alii clamant senem impium laqueo debere
suspendi, alii dignum iudicant cum ipsa cellula ignibus concremari.
Quod utique valde fuit mirabile, presertim spirituales
viros ex decrepito sene et ultra quam centenario tam nefarium
scelus credere potuisse: cui etiam si voluntas adesset, natura
tamen et frigidus sanguis et ariditas attenuati corporis hoc
penitus denegaret. Sed credendum est procul dubio ad augendum
sancti viri meritum hoc sibi tam gravis adversitatis cęlitus

1



5




10




15




20



Torna all'inizio