Stephanus de Sancto Georgio: Epistolae

Pag 51


secreta provisione constituens et alta consilii dispositione stabiliens
apostolorum principis successorem. De quo tanto munere, tanto bono
maiestati divine eo sollempnius agimus dies festos, eoque devotius gratiarum
et laudum sibi cantica personamus, quo firmius credimus et speramus,
temporibus vestris sacris, eiusdem Ecclesie cum grege dominico reparandas
angustias et gemitus redimendos, quoque certius arbitramur et novimus
totius orbis per vos et precipue Terre Sancte, quam idem redemptor apertura
sui gloriosi lateris consecravit sedanda que imminent fore dissidia, et
concordiam, que iam exilium patitur, restaurandam. Ex eo sumentes efficax
argumentum, quod, qui hactenus in rumoribus constituti ab ipsis nature
vestre cunabulis extitistis columpna fidei, patronus iustitie, honestatis speculum,
auctor pacis et discordie reformator, futuri deinceps sitis virtutum
tam insignium servatores, vocati nunc celestis provisione gratie in plenitudinem
potestatis, ut sitis, sicut stella matutina in medio nebule et sicut
sol in domo Domini fulgeatis, facti non absque misterio de filio pater
patrum, de subdito dominus, de domino servus servorum Dei, et de servo
vicarius Iesu Christi. Cupientes igitur eminentie vestre, sanctissime pater
et domine, propriorum missionibus nuntiorum, que personaliter, propter
locorum longam intercapedinem, non valemus tributa prone visitationis
exolvere, … virum utique providum et discretum, virum probate fidei et
virtutis experte et de cuius industria, per longe conversationis habitum,
quam in curia recolende memorie domini patris nostri et nostra contraxit,
plene confidimus, necnon et … ad sanctitatis vestre personam decrevimus
transmittendos. Iterum vestre beatitudini supplicamus; augeat Dominus
dies vestros, et protrahat feliciter terminum vite vestre.

Torna all'inizio