Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 86


Groma appellatur genus machinulae cuiusdam, quo regiones
agri cuiusque cognosci possunt, quod genus Graeci gvomona
dicunt.
Grumus terrae collectio, minor tumulo.
Gracchuris urbs Hiberae regionis, dicta a Graccho Sempronio,
quae antea Ilurcis nominabatur.
Graeca sacra festa Cereris ex Graecia translata, quae ob
inventionem Proserpinae matronne colebant. Quae sacra, dum
non essent matronae, quae facerent propter cladem Cannensem
et frequentiam lugentium, institutum est, ne amplius
centum diebus lugeretur.
Gruere dicuntur grues, ut sues grunnire. Unde tractum est
congruere, hoc est convenire, quia id genus volucrum minime
solivagum est.
Gradivus Mars appellatus est a gradiendo in bella ultro
citroque; sive a vibratione hastae, quod Graeci dicunt kradainein;
vel, ut alii dicunt, quia gramine sit ortus,quod
interpretantur, quia corona graminea in re militari maximae
est honorationis.
Grassari antiqui ponebant pro adulari. Grassari autem dicuntur
latrones vias obsidentes; gradi siquidem ambulare
est, unde tractum grassari, videlicet ab impetu gradiendi.
Grallatores appellabantur pantomimi, qui, ut in saltatione
imitarentur Aegipanas, adiectis perticis furculas habentibus
atque in his superstantes, ob similitudinem crurum eius generis,
gradiebantur, utique propter difficultatem consistendi.
Plautus (Poen. 530): “Vinceretis cursu cervas et grallatorem
gradu.”

Torna all'inizio