Papias: Ars Grammatica

Pag 131


68 Illa quoque que in im accusatiuum faciunt, in i terminant
ablatiuum, ut "Tiberim, Tiberi"; similiter in as terminantia
gentilia, ut "Arpinas, Arpinati", licet etiam in e inueniantur. 69
Sic etiam mensium nomina in is uel in er , "Aprilis, Aprili",
"Quintilis, Quintili", "September, Septembri"; sic "imber, imbri".
70 In e autem et in i faciunt ablatiuum omnia trium generum
communia, ut "hic" et "hec" et "hoc par, a pare" uel "pari"; similiter
autem "uetus, uetere" uel "ueteri", "audax, audace, audaci",
"artifex, artifice, artifici, "memor, memore, memori", "uigil, uigile,
uigili". 71 Non tamen "pauper","degener", "uber", "sospes", "hospes"
nisi in e faciunt. 72 Similiter in e et in i faciunt ablatiuum que
habent accusatiuum in em et in <i >im , ut "pupe, pupi", et que
terminant nominatiuum in uis, guits, ctis, mnis, gnis et fere omnia
in is precedentibus duabus consonantibus, ut "auis, ab aue" uel
"aui"; sic "nauis", "uectis", "ignis", "amnis", "anguis", "postis";

Torna all'inizio