: Chronica monasterii Sancti Michaelis Clusini

969


ibi perstrepit clamor atque rugitus, iacet porrecta Italiae planicies suis iocunda locis
ac fluminibus, humanos interdum quae valeat recreare visus. Tepidae sunt hiemes, aestas
vernum imitatur tempus, gravibus morbis nec nocet autumpnus. Mens Deo famulantium
tali fota quiete et admonita qualibet terrena pulcra rerum oportunitate vociferatur
iubilando frequenter cum exultatione: "Magnus Dominus et laudabilis valde in civitate Dei
nostri in monte sancto eius".
XX. Dilectus itaque Deo et hominibus ille venerandus senex Benedictus, optime
agens gregis commissi custodiam, utpote pastor egregius, sanctitatis gratia claruit suis
temporibus ampliavitque monasterium, favente archangelo, rebus, personis et honoribus.
Et cum a plerisque hospitibus et monachis quasi pro consilio hortaretur magnorum
coenobiorum tutelae et ordinationi locum suum committere eorumque consuetudines admittere,
non adquiescebat dicens: "Sinite, fratres, sinite sancti patris nostri Benedicti
regula parvitatem nostram contentam esse, quae, si quid videtur addendum, abbatis
admittit arbitrio supplendum pro ratione et tempore. Non ita est, ut dicitis. Videtis
locum conductu difficilem et arduum altera consuetudine modificandum. Neque enim
humano quolibet indiget magisterio, qui angelorum saepe fruitur solatio tantique provisoris
gaudet patrocinio et satis metuendo quandoque addicitur ministerio. In hoc nimirum
monte nullus est locus crimini, nec est fas sub eius conspectu scelerato latebras
delitiscendo quaerere quem ipse statim insequitur sua fulminea et terrifica lampade.
Aliquando etiam, si uspiam in monte facinus committitur, sacras iaculatur et arces, adeo
ut plerosque terreat innocentes neque novit igneum ponere tumultum, donec, quod
humanum latebat oculum et maneleat inultum, satisfactione ac confessione forte fiat
indultum." Sic pater inclitus aiebat, sic apostolica disertus simplicitate callebat, regulam
tantum almi patris et eximii dueis monachorum Benedicti suadebat perscrutari et observare
et super ea clamare, ceterum in cuiusque abbatis arbitrio ordinationem sui monasterii
pendere; quod eiusdem loci conventus usque hodie habuit celebre.
XXI. Praetereundum silentio non arbitror quoddam miraculum, quod sanctae memoriae
Aicius, prior aeque ipso actu reverendus, de abbate iam dicto referre solebat.
Cuius ob hoc testimonium veritate creditur subnixum, quia fuit homo, ut aiunt, ad
unguem factus et in religiosa conversatione totus sibi teres atque rotundus. Qui inter
ceteras animi virtutes, quibus admodum pollebat, discretionis gratia, quae omnium virtutum
generatrix, custos atque moderatrix patrum diffinitione praedicatur, fuit ita praeditus,
ut nullius diei feriati atque profesti occasione solitae ciborum districtioni seu quantitati
quippiam addere vellet aut demere. Constans semper in sancto proposito et vigiliis
crebro inserviens flagris proprium corpusculum coercebat, operi manuum et lectioni
sedulus operam dabat. Castus mente et corpore, tandem multiplicatus in senecta uberi
concessit naturae. Cuius sepulcrum recenter aperientes quidam fratrum eius alumpni
quadam curiositate ducti mira odoris fragrantia sunt repleti. Hic namque, inquam, prior
de illo venerabili Benedicto asserebat, quod moris illi fuerat beatae Mariae genitricis

Torna all'inizio