Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

892


tertio recapitulat. Partes iste patent per se in lictera. E contrariis :
nota: nichil est contrarium realiter in iure canonico vel civili, licet
alteri contrarium videatur superficialiter. Ex illa apparentia contrarietatis
nascitur controversia. Iubet : nota, sanctiorem esse legem que
vetat quam illa que permictit. Illa vero permictit, sicut fuit illa
lex que permisit repudium et divortium in lege Moysi, que data fuit,
ne interficerent uxores. Vetat : id est prohybet. Repetundis : actio de
epetundis pecuniis est contra consules et offitiales Romanorum
qui mictebantur ad aliquas provincias gubernandas, qui, si completo
regimine non reddebant debitos redditus et fructus rei publice vel
si aliquid extorquebatur a subditis, finito officio actio repetundarum
contra eos pro predictis pecuniis ***. In contione : id est in contione
vel arengo. Orationem : id est vocem in contionando non habere. Augurem :
augures dicebantur sacerdotes ydolorum, qui ab idolis responsa
petebant. Indemortui : una dictio est; id est
dicebatur indemortuus ille qui moriebatur ante finitum tempus sui
regiminis in consulatu. Alii dicunt, quod indemortui sunt due dictiones
'in' prepositio, 'demortuus' est alia. Locum : id est regimen talis
consulis sic indemortui. Nominavit ex privilegio; quod facere poterat in
quantum augur vel sacerdos, licet videretur hic facere tanquam
repetitorem (?) de pecuniis repetundis.
Ex ambigua : hec est illa pars que continet
trinum membrum legittime constitutionis et dividitur in tres partes,
quia primo describit illud, secundo exemplificat, ibi: Paterfamilias ;
tertio recapitulat, ibi: Constitutio ambigua : Quid sit
ambiguum dictum <est> supra, sed hinc exemplificatur ambiguum,
in amphybologia, non in equivocatione. Paterfamilias : qui potest
in familiam et de familia ordinare. T<estamento> : verba sunt testatoris
et forte, sicut creditur, verba fuerunt patris huius nostri Tullii.
Pondo : indeclinabile est, id est pondere. Dato : imperativi modi, futuri

Torna all'inizio