SERMO DOMINI UBERTI VENERABILIS ABBATIS 
Non est bonum notam praesumptionis incurrere, sed peius est piis amici  
precibus non obaudire. Altero quippe fama minuitur, verum altero quippe caritas  
laeditur. Tutius est igitur famam, quae facile intercludit aditum coelorum,  
labefactari quam caritatem, sine qua velut indignus conviva ab nuptiali convivio  
expellitur, minuere. Rogatus igitur ut sermonem quem, imperante reverendissimo  
domino ac patre nostro Archiepiscopo sanctae Mediolanensis Ecclesiae,  
in ecclesia beatae Teclae habuimus, scripto mandarem, licet diffidam de  
ingenio, tamen de caritatis auxilio, cuius hoc opus est, praesumens, amico morem  
gerere non rennuo.  
Nuper igitur in praefata basilica nobis residentibus, visa tam praeclara et  
ordinata filiorum Levi multitudine, competenter occurrit dicendum illud Principis  
Apostolorum capitulum:  
 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus  
 adquisitionis, ut virtutes annuncietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile  
 lumen suum . Quid enim commodius per illius verba cuius sanguine  
redempti sumus quam illius doctrina cuius confessione fidei solidati sumus,  
et qui audire meruit:  Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam  
 meam , quid, inquam, melius occurreret? Sane capitulum simplicitate eloquii  
planum, verborum convinctione lucidum, misteriorum maiestate profundum.  
Ipsa etiam superficies verborum quantam exortationem ad ecclesiasticam contineat  
sanctitatem, si prudenter aspiciat, quis non animadvertet? Audito enim:  
 Vos estis genus electum , quis non gaudeat de electione?  Regale sacerdotium ,  
quis non glorietur de dignitate?  Gens sancta, populus adquisitionis , quis non  
solum contra  carnem et sanguinem sed   etiam contra principes et potestates  
 tenebrarum harum  confidenter non ineat certamen? Audito etiam:  Ut virtutes  
 annuncietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum,  
quis non rapiatur statim in montem excelsum valde et visa Salvatoris Transfiguratione,  
candore vestium, admirabili luce quasi in extasi mentis cum  
beato Petro non dicat:  Domine bonum est nos hic esse; faciamus hic tria   
 tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Eliae unum? Levate itaque , patres  
reverendi, ad quos mihi sermo est,  capita vestra ,  et nolite fieri sicut equus 
  |  
  |