Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 82


5 Sicut per gulam primi parentes de paradiso eiciuntur, ita per
gule abstinentiam eorum filii ad eandem gloriam reuocantur.
5' Quocirca te rogamus ne castrimargie intendas, ut hic honorem
habeas et retributionem prestante Domino in futurum.
6 Gulositas ab omnibus refrenetur ne homo pereat et uite meritum
amittat. 6' Deprecor itaque te amice ut tue saluti consulas
et honori, sic incedens per bona temporalia ut per ea non
amittas eterna. Nam quid prodest homini si totum mundum
lucretur et gule deseruiat et anime pariat detrimentum?
X
EXORDIA ET CONTINVATIONES LVXVRIE.
1 Sicut per mortem uita corporis tollitur, ita per luxuriam ab homine
Deus et uita anime separatur. 1' Jnde est quod tuam dilectionem
rogamus, ut hanc inimicam fugere debeas et uitare ut
de te statum et honorem ualeamus recipere prestolatum.
2 Luxuria corpus inquinat, mentem cecat et sensatos arguit, quia
cibus est demonum et omnia mala tractat. 2' Quare uos ad castitatem
moneo et induco, ut non cum impiis ad penam set cum
iustis ad gloriam ueniatis.
3 Fornicatio et inmunditia generali probatione nullum eximit,
set clerum specialiter comprehendit. 3' Jnde est quod cum de

Torna all'inizio