Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

46


eodem modo Ianus Ianuam a suo nomine nuncupavit. desiderabant
enim antiqui ut sua nomina perpetuarentur et sui memoria
per secula recoleretur. et ideo civitates edificabant et
nomina sua eis imponebant, ut quia ipsi perpetui esse non poterant,
saltem perpetui in civitatibus suis essent, quas edificabant
et quas suis nominibus appellabant. si enim Romulus Romam
non edificasset, vel de suo nomine eam non appellasset,
nemo hodie sciret quis esset Romulus. eodem modo, si Ianus
Ianuam non construxisset et de suo nomine eam non appellasset,
nemo hodie sciret quis esset Ianus. de talibus dicit Propheta:
"Vocaverunt nomina sua in terris suis". sed parum prodest
ponere nomina sua in terra, si de libro vite sit deletum et cum
iustis non sit scriptum. de quibus dicit Propheta: "Deleantur
de libro viventium et cum iustis non scribantur". quid enim
prodest Romulo habere celebre nomen in mundo, si eius anima
cruciatur in inferno? et quid obest aliquibus sanctis viris, si
eorum nomina non nominentur in terris et coram Deo sint scripta
in celis? de talibus Dominus dicit in Evangelio: "Gaudete,

Torna all'inizio