2. Praeterea, simplici formae magis proportionatur corpus simplex quam compositum.
Sed anima est simplicissima formarum. Ergo non debet uniri composito,
sed simplici.
3. Praeterea, corpus organicum est magis difforme quam corpus homogeneum.
Sed anima est simplicissimus motor. Ergo corpus cui unitur sicut mobili, debet
esse homogeneum et non organicum.
4. Praeterea, quanto corpus est subtilius, tanto magis accedit ad nobilitatem
formae et continentis. Sed ignis est subtilissimum corpus; unde in 2 de
Generatione dicitur, quod habet plus de specie. Ergo videtur quod ad minus
secundum praedominium ignis debeat esse in corpore animato; cuius contrarium
ostendit motus gravis quem habet; unumquodque enim movetur motu
praedominantis in ipso, ut in 1 de Caelo et Mundo dicitur.
SED CONTRA est quod dicitur Genes. 2, 7: «Formavit Deus hominem de limo terrae».
Et hoc etiam ad sensum videmus.
Solutio
Respondeo dicendum, quod oportuit talem formam, scilicet animam rationalem,
corpori bene complexionato uniri: cuius rationem assignat Avicenna
dicens, quod oportet ordinem perfectibilium esse secundum ordinem
perfectionum. Inter omnes autem perfectiones illa est nobilissima quae
movet caelum, cui inter omnes alias perfectiones maxime anima rationalis assimilatur:
et ideo corpus oportet quod sit simillimum caelo. De nobilitate autem
corporis caelestis est, quod non habet contrarium; unde quanto plus corpus
separatur a contrarietate, similius caelo efficitur. Hoc autem non potest esse in
generabilibus et corruptibilibus hoc modo quod a contrariis omnimode absolvantur,
scilicet calido et frigido, per hoc quod conveniunt ad medium, quia
medium neutrum extremorum est actu; et ideo illud corpus quod venit ad maximam
aequalitatem mixtionis, est simillimum caelo; et tale corpus debet esse
corpus humanum; et inde est quod dicitur 2 de Anima quod homo
habet meliorem tactum ceteris animalibus; et quanto est melioris tactus, tanto
est melioris intellectus, quia subtilitas tactus sequitur aequalitatem complexionis.
Instrumentum enim tactus debet esse in potentia respectu suorum sensibilium
sicut medium et non privatio, sicut pupilla est potentia album et nigrum, ut
in eodem libro dicitur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod corpus caeleste est nobilius quam corpus
humanum, et perfectio sua est nobilior quam anima humana. Sed, sicut dicit
Commentator, in lib. 1 de substantia Orbis, corpus caeleste non est generabile
|
|