Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 93


barbaries Capitoliumque cum arce totis viribus oppugnare, fuissetque
demum voti compos, nisi paucorum virtute res propemodum
perditae non solum suo retentae essent vestigio, sed in pristinum
etiam statum restitutae.
His tum malis Roma defuncta est, sed longe foedior clades
longeque atrocior quae rem romanam gethicis temporibus postea
adorta est. Ibi tum publicae et privatae fortunae periclitatae
dicuntur, hic, caeteris amissis, sermo quoque, quo nihil Deus
immortalis homini utilius dedit, ad interitum perductus: maior
itaque recens casus atque tanto lugubrior quanto plures gentes
quam vetus ille attigit, enimvero unius tum populi fortuna lapsa

Torna all'inizio