erant, quos Turgius et Leontius, magistri militum, incluserant. 
Quos, aperto carcere, psallentes eos inuenit atque dicentes: «Pereant 
dii demoniorum, et letetur cor querentium Dominum». Et 
dixit angelus Domini: «Pax uobis, nolite timere: sed egredimini et 
predicate uerbum Domini in ciuitatem istam». Qui eadem hora 
egressi sunt de carcere in suburbana ciuitate, in cripta; et imposuerunt 
signum sanctae Crucis in frontibus fidelium, et fecerunt sibi 
clericos et ministros. 
Peruenit decretum ad Diocletianum et Maximianum Augustos a 
Turgio et Leontio, magistris militum, et Martiano proconsule: 
Orta est seditio pontificum et magistratus templorum propter Galileos, 
qui colunt signaculum crucis Christi. 
Dicentes ad Augustos: 
Piissimi imperatores, semper Augusti, succurrite uestrae pietati, quia 
in re publica uestra omnium templorum pontifices contempnuntur propter 
sectam uanissimam Christianorum, qui de Syriae partibus uenerunt, eo 
quod in diuersis urbibus omnesque plebes et ciuitates Christiana repletae 
sunt doctrina. Sed iubeat uestra clementia propitiare uobis pectora omnipotentiae, 
ut ad uestrum iussum omnis terra incendant thura, seu libamina
  |  
  |