: Formularium florentinum artis notariae

38


DE PRONUMPTIATIONE EXBAMNIMENTI.
In Dei nomine amen. Tempore talis podestarie, et
existentibus talibus in curia tali; certum est talem,
apud ipsam curiam questum fore de tali a quo petebat
sic; qui citatus die tali per talem numtium, ut idem
numtius retulit, et facta preda soldorum .v., vel guastum
bonorum eiusdem soldorum .x., secundum formam
constituti, vel denumptiando non posse facere
predam vel guastum ut supra, dictus iudex pronumtiavit
dictum I. esse exbamnitum in libris tot, hostendens
inde scripturam publicam factam manu talis iudicis vel
notarii, qui iuravit se ita debere recipere et habere, et
exinde non esse sibi satisfactum. Actum in predicta
curia, tali anno et die, et testibus predictis et cetera.
DE SENTENTIA MATRIMONII ET DIVORTII.
In Dei nomine amen. Ego talis prior vel rector talis
ecclesie, congnoscens ex delegatione domini pape, vel
episcopi talis, de matrimonio quod dicebatur esse inter
I. virum ex una parte, et B. mulierem ex altera, dicebat
siquidem dictus I. sic et sic, ipsa vero sic respondere,
et dicebat recepto sibi iuramento utriusque partis; et
testibus ex parte tali introductis, solempniter examinatis
et publicatis, et eorum abtestationibus diligenter
inspectis, habito insuper consilio sapientis, utrumque
ab altero ab vinculo matrimoniali absolvo, dans utrique
licentiam nubendi alii, dum tamen in Domino lata
est hec sententia. Anno Domini, indictione tali, testibus
predictis et cetera.
DE SENTENTIA LATA PRO DEBITO SOTIETATIS.
In Dei nomine amen. Cum M. et P. essent sotii olim
Iohannis, cuius morte iam soluta erat sotietas, in qua
sotietate predictus I. contulerat et miserat libras tot,
secundum ipsorum sotiorum adsertionem. Igitur volentes

Torna all'inizio