res suas ducatus Spoletani territorii Nocerini, idest duas 
portiones Caballi Albi, videlicet curtem quę ei in portionem evenit 
a consortibus suis, cuius fines sunt: desuper serra de Pila et 
terra curtis Acillionis, a secundo latere terra filiorum Daddonis 
et Hugonis et Lętonis recte venientes in clusam Sancti Victorini, 
a tertio latere mons Sancti Angeli ad Camillianum, a quarto latere 
Camillianus et Semonclaria recte venientes ad primum latus. 
et duas portiones Sancti Euticii et Sancti Donati et de casamentis 
eiusdem curtis. et sunt modiola ducenta. item, Berardus 
comes filius Teudini comitis commutavit in hoc monasterio res 
suas infra territorium Reatinum ubi dicitur Veranus modiorum 
tercentorum .L., quarum fines sunt: Calcarola, et terra filiorum 
Corvini, et Pusanum, et terra filiorum Aldonis. et alias res in 
vocabulo Sancti Laurentii iuxta fluvium Mellinum modiorum .CLX. 
ad modium teatinum. et  medietatem duarum ęcclesiarum in 
rebus de Verano, et cum podio quod ibi fuit. unde recepit in 
commutationem a domno Hugone abbate res huius monasterii 
territorii Teatini infra fines Atissę, sub monticello super fluvium 
Sangrum ubi Fara ędificata fuit, modiorum quingentorum. item, 
Aldebaldus filius Sergię, Rainerius et Rapizo filii Attonis dederunt 
in hoc monasterio ęcclesiam Sancti Cassiani in Grecia cum terris 
ibi prope modiorum octoginta, et unum molinum. item, Cancio 
et Iohannes filii Rainerii dederunt portionem suam de aquimolo 
in suprascripta curte de Grecia. item, Hildegerius pręsbyter 
filius Azonis de castaldato Falagrinensi ubi dicitur Bacunius 
dedit in hoc monasterio ęcclesiam Beati Petri ubi dicitur ad Collem 
cum rebus suis ibidem. item, Hilperinus qui cognominabatur 
Bonhomo vendidit in hoc monasterio res suas in Sumati ad Hilica 
modiorum .LXX. et recepit prętium a domno Hugone abbate mobilium 
rerum solidorum .CC. item, Iohannes pręsbyter filius 
Benefactę dedit res suas de Sixtiliano. item, Lotharius filius 
Attonis et alii Tribucani refutaverunt ad domnum Hugonem abbatem
  |  
  |