Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 64


panis pusillus vix iam rothomagensi nummo mercaretur;
quam ob rem, derelicta princeps cum magistro militum Neapoli,
recedunt, comes autem Ranulphus ad custodiendum Aversam
delegatur.
9
Dum ergo res ita haberetur, ecce subito Rex Rogerius, quem
omnes sui sitienter expectabant, quemque inimici
eius non vivum credebant, equoreis undis advectus, quinto die
intrante Iunio Salernum ingreditur; cui cum de navi exeunti
universus civitatis populus unanimes occurrissent, tanto excepti
sunt gaudio, ut pro eo Deo gratias omnes exclamarent; cuius
adventum et beneventani audientes, ita ipsi immenso sunt exilarati
tripudio ut in urbe, me ipso presente et audiente, ecclesiarum
signa simul pulsarentur; et ab Archiepiscopio ad monasterium
usque Sancte Sophie, cum ymnis et laudibus clericalis
ordo processit. Rex denique a presentibus rerum casus seriatim
sciscitans atque prenoscens, per omnes mox ditionis sue terras
dirigens, ad se omnes qui arma gerere eisque ad prelium exerceri
possent, accelerare imperat.
10
Cum ergo undique adveniens exercitus coadunaretur, Rex
interim super Aversanis, quos de legalitate multa fideique sinceritate
iam laudibus suis extullerat, plurimum conquerebatur:
quandoquidem quod in eis laudaverat, necessitatis tempore ingruente,
in ipsis non est inventum. Contristabatur etiam precipue
super Ranulpho comite, conquerensque aiebat: "Quomodo
Ranulphus comes a me ultra suscipiendus sit vel credendus, quem
semper ad malum mihi inferendum nec propinqui sanguinis

Torna all'inizio