natura. Cum enim sint coeterne Deo, et non possit aliquid esse in
Deo nisi Deus, videtur quod ille sint Deus, et sic quedam multa sunt
Deus. Ad quod dicendum, quia Deus sunt nec sunt aliud a Deo, non
tamen sequitur quod multa sint Deus, quia non in eo quod multa sunt,
Deus sunt. Non enim in se multa sunt, sed quia multos habent effectus,
id est multa exempla ab his deductiva ratione prosumpta, multa dicuntur.
Vel possumus dicere quod non sunt Deus, sed non sunt aliud a Deo,
sicut homo non est “homines”, nec tamen est aliud ab “homines”.
Vel certe quia sanctus Dionisius dixit invisibilia nomina se reseraturum
fore, sed nominum divinorum invisibilia se reserare professus
est, erunt invisibilia divinorum nominum, invisibilia Dei, Pater
et Filius et Spiritus videlicet, ad quorum se auctor iste reserationem
accingit, non quod illa serata possint ad liquidum reserari, sed quod
per speciem et in enigma[te] iam revelata debeant non ignorari.
Et quod nemo hanc reserationem sicut est, ut id scientie aliqua clavi
pandi totaliter possit, prestolari debeat, dicit quod per theophaniam, id
est divinam contemplationem, non per ipsam rem, reseraturum iri.
Ait enim: et quidem quod semper per omnem nobis theologiam, tam veteris
quam novi apicis subaudi, ierarchica lex induxit, quia ierarchica lex sacri
et celestis principatus cautum inscripsit quod Deum nemo viderit umquam,
quem nulla contemplatio, ratio nulla, nullus denique intellectus,
nulla invisibilitas seu visibilitas creata sicut est conspexit, idcirco divina
contemplativa virtute, id est per theophanias , deales videlicet representationes
et descensiones quibus Deus nostrum ad intellectum descendit,
Deum inspiciemus, quas non audemus proprie dicere theorias. Cum theophanie
representationes sint Creatoris invisibiles, per ipsas visibiles creaturas
et oculis visibiliter apparentes, ut Manue in libro Iudicum per
angeli speciem et Iosue in campo Ierico et Iacob luctatione viri usque
mane, facte sunt theophanie, id est deales apparitiones; theorie ab his
multum differunt, quia ipsam formam divinam immediate intuentur.
Quibus theoriis illa angelorun agmina, que cherubim et seraphim atque
throni dicuntur, sine medio frui perhibentur. Theophanie igitur et
theorie differunt, quia illa id est theophania per creaturam Creatorem,
hec vero, id est theoria per se ipsam facie ad faciem divinam naturam
|
|