Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 214


«Illud etiam non est praetermittendum, quod fides, spes, caritas, et operatio
secundum aliquid aequalia sunt in praesenti». De hac aequalitate habituum, et
operatione dicitur infra, distinct. 36. Hic tamen sciendum est quod operationem hic
videtur nominare virtutes regulantes in opere exteriori, sicut sunt virtutes cardinales,
quae etiam habent actus interiores, secundum quas oportet istam aequalitatem
attendi. Vel si loquitur de operibus exterioribus, attendenda est aequalitas
quantum ad formationem operis magis quam secundum quantitatem actus:
quia interdum aliquis ex maiori caritate facit opera ex suo genere minora quam
alius maiora.
«Non ideo post fidem et spem ponitur, quod ex eis oriatur». Contra, Matth. 1, 2:
«Abraham genuit Isaac, Isaac Iacob»; idest, fides spem, spes caritatem. -
Dicendum, quod intelligitur quantum ad actus non quantum ad habitus.
«Non quod fides et spes causa vel tempore praecedant». Contra. Aliquis habet
fidem qui non habet caritatem, sicut qui ficte accedit ad baptismum fidem tantum
habens. Dicendum, quod loquitur de fide et spe secundum quod est virtus.

Torna all'inizio