Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 128


Romanus, ex altera parte archipontifex Ambrosianus.
Hinc exinde duces, marchiones et comites et diversorum
procerum ordines. Sic imperator incedit ad processionem;
nulla humana lingua potest explicare talem gloriam tantumque
honorem. Retro vero secuntur quinque viri diversa clamide
et patricialibus circulis redimiti. O domine, quid est
homo, quia magnifìcas eum et apponis erga eum cor tuum
,
tribuens ei regere totum mundum? Custodi ergo opera
misercordię tuę, domine deus noster, ne in eo prevaleant
boreas, nothus et auster. Tu es deus, qui facis mirabilia,
quia imperatore gressum movente tollitur clamor omnium
ad sydera. Clerici incipiunt: Iam, bone pastor, Teutonici:
Kyrrie leyson, helfo, sancte Petre heleyson. Singule quidem
nationes secundum ritum patrię prorumpunt in suas vociferationes.
Tot igitur innumerabilium vocum clamoribus

1



5




10




15
Torna all'inizio