ut semper astutissimus et militia callens, primo timore simulato, cum eos longius ab urbe
seduxisset, impetu facto, acerrime super eos irruens, in fugam vertit. Sicque extremos quosque
cedendo, usque in portam civitatis longo reditu fugientibus, visu odibili comminator, reduxit.
Spoliis itaque et equis illorum quos dejecerat acceptis, naves suas ingressus, Regium remeat,
ad ducem fratrem suum.
II. - Dux deinde Robertus cum comite Rogerio fratre suo in Apuliam hiematurus reversus
est: ubi, quia jam aliquantulum temporis transierat, ex quo abinde recesserat, res suas
quasi ab omnibus esse laesas et minus ordinatas inveniens, tota hieme consilio prudentiae
suae resarciens, ad integrum reparavit. Apuliensesque principes, de novo ducatu accepto
sibi congaudentes, pluribus donans, de expeditione versus Siciliam in proxima futura aestate
facienda permonuit.
III.- Rogerius vero comes, duce relicto in Apulia, Regium in prima septimana ante
quadragesimam remeavit, ad quem Betumen, admiraldus Siciliae, a Belcamedo, quodam
principe, proelio fugatus, eo quod maritum sororis suae, honestum suae gentis juvenem, vocabulo
Benneclerum occiderat, apud Regium profugus, venit, comitem versus impugnationem
Siciliae multis exhortationibus excitans.
IV. - De cuius adventu comes non minimum gavisus, eum honorifice suscepit, eiusque
consilio, necdum hieme transacta, hebdomada videlicet proxima ante quadragesimam, cum
centum sexaginta militibus, ipsum Betumen secum, eo quod patriam sciebat, ducens, Farumque
ad Clibanum tegularum transiens, Siciliam invadit. Dumque, Betumene, qui ad se
transfugerat, ductore, versus Melacium praedatum iturus, de nocte, haud longe a civitate
Messanae transiret, obvium habuit quendam sarracenum, militia inter suos nominatissimum,
fratrem scilicet Bennecleri, pro cuius occasione Betumen a Sicilia ejectus fuerat. Hic nempe,
cum in praecedenti vespere persensisset comitem armata manu Siciliam intrasse, militia sua
plus necessario praesumens, a Messana progressus nocturnus hostis, ut sibi aliquod militare
|
1
5
10
15
20
25
|