Stephanus III papa: Epistolae

Pag 565


beato Petro digna operis eius in caelestibus regnis exarata fertur remuneratio, ita et
a vobis consolationis consequatur opem.
Omnipotens autem Deus noster sacris apostolorum principum interventionibus
sua vos circumtegat gratia et praesentis vitae prospera et aeterna felicitatis vobis
multipliciter tribuat gaudia.
Incolomem religiositatem vestram atque excellentiam tuam gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLOMANNO REGI FRANCORUM ET
PATRICIO ROMANORUM STEPHANUS PAPA.
Dum tantam piae considerationis gratiam atque efficacem sollertiam creator
noster, omnipotens Dominus, vestro mellifluo regali cordi pro defensione et exaltatione
sanctae suae ecclesiae effundere dignatus est, praecellentissime fili ac benignissimae
rex, idcirco opinatissimi nominis tui praeclara memoria et indita caelitus prudentia
in toto orbe terrarum divulgata permanet, etiam et cęlestibus regnis dignorum
operum tuorum refulgent merita; unde beatus es, bone, christianissime rex. Quod
quidem nos, conspecta fidei tuae constantia, quam in apostolicis causis et nostri amoris
fervore habere dinosceris, firmi in tua dilectione permanentes sedulae eidem nostro
conditori pro inmensa vestra laetitia et a Deo instituti regni vestri stabilitate praeces
fundere nequaquam desistimus.
Interea coniungentes ad nos Beraldus religiosus abbas et Audbertus vir inluster
detulerunt nobis honorandas nimisque desiderabiles syllabas a Deo protectae excellentiae
vestrae; quas cum magno honoris affectu suscipientes atque relegentes, quae
in eis ferebantur, omnino agnovimus. Sed et ipsi vestri fidelissimi missi ea, quae a
vestra a Deo protecta excellentia iniuncta habuerunt, nobis subtilius retulerunt; de
quibus sicut vestris fidelibus ad singula eis responsum reddidimus, vestro a Deo inspirato
culmini liquido enarrandum.
Ad vero, quia amoris vestri fervor in nostris firmiter viget praecordiis, magna
nobis desiderii ambicio insistit, praecellentissime regum, ut spiritus sancti gratia,
scilicet compaternitatis affectio, inter nos eveniat. Pro quo obnixae quaesumus christianitatem
tuam, a Deo institutae, bone rex excellentissimeque fili, ut de praeclaro
ac regali vestro germine, quod vobis Dominus pro exaltatione sanctae suae ecclesiae
largiri dignatus est, in nostris ulnis ex fonte sacri baptismatis aut etiam per adorandi

Torna all'inizio