Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 870


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod etiam ex humanis cognitio divinorum et nutritur
et defenditur, quia «invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur»;
Rom. 1, 20.
Ad secundum et tertium patet solutio ex dictis.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut est in sensibus corporis, quod
sensus qui est ad esse, scilicet tactus, est in omnibus membris; qui autem sunt
ad bene esse, sunt in corde tantum, per quod alia membra reguntur; ita etiam
est de donis gratuitis quae in Ecclesia dantur. Quaedam enim sunt de necessitate
salutis; et haec oportet quod omnibus membris Christi dentur: et huiusmodi
sunt quae pertinent ad gratiam gratum facientem, ut virtutes et dona. Quaedam
autem sunt, quae sunt ad bene esse, sicut gratiae gratis datae, ut operatio miraculorum,
et huiusmodi; et haec non omnibus Christi membris dantur, sed illis
tantum quibus expedit ad aedificationem fidei.
Cum ergo scientia sit donum, et sit circa res creatas, oportet quod de ratione
scientiae sit tantum illa cognitio quae est ad necessitatem salutis. Non est
autem de necessitate salutis cognitio rerum quantum ad naturas et quidditates
suas, sed solum cognitio eorum quae quis debet facere vel vitare: et ipsa scientia
contemplativa non pertinet ad rationem doni scientiae, sed solum scientia
practica, qua homo quamdam certitudinem concipit de agendis ex praesentia
spiritus: et in hoc differt a prudentia, quae non certitudinaliter, sed magis aestimative
de agendis iudicium habet; unde et hoc donum a certitudine iudicii
nomen habet: scientia vero quae ad defensionem fidei ordinatur, pertinet ad
gratiam gratis datam, de qua dicitur 1 Corinth. 12, 8: «Alii datur sermo scientiae
secundum eumdem spiritum», et non est de necessitate doni, sed de perfectione
fidei. Unde dicit Augustinus in littera, quod tali scientia multi qui fidem
habent, non pollent.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod scientia altior non oportet quod extendat se
ad plura nisi in illis ad quae ordinatur; et ita scientia donum ad plura se extendit
quam acquisita scientia de operibus humanis: quia in multis illa deficit in
quibus ista dirigit.
Ad secundum dicendum, quod non oportet dona quantum ad omnes conditiones
esse perfectiora virtutibus, sed quantum ad modum operandi qui est supra
hominem, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod non est inconveniens unam potentiam diversis habitibus
perfici; unde et inferior ratio, quae et speculativa et practica potest esse,
perficitur dono scientiae quantum ad operabilia, scientiis vero speculativis

Torna all'inizio