apud prudentem, quam centum plage apud stultum. De stulto
autem et peccatore dicit Ecclesiasticus XXXII: Peccator homo
vitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
Item Ysidorus: «Is qui preest, si preter voluntatem
Dei vel preter quod in sacris Scripturis manifeste et evidenter
ostenditur dicit aliquid vel imperat, tamquam falsus testis Dei
aut sacrilegus habetur». Item Ysidorus: «Omnis magister qui
scandalizat discipulos suos malis operibus vel exemplis claudit
ante eos regnum celorum, nec intrat nec qui volunt intrare permittit».
Item Bernardus: «Quem michi dabis de numero prelatorum,
qui non magis vigilet marsupiis subditorum evacuandis
quam vitiis extirpandis? Utinam sic vigilent ad animarum
curam, quam alacres currunt ad cathedram». Item idem: «Mirum
est de clericis, cuius ordinis sint. Nam aliud esse, aliud videri
volunt. Habitu milites, questu rustici, actu neutrum exhibent.
Non enim pugnant ut milites, non laborant ut rustici, nec evangelizant
ut clerici. Quia ergo nullum secuntur ordinem, erunt ubi
nullus erit ordo, sed sempiternus orror inhabitat». Item Bernardus:
«Quicquid est in genere rerum delitiosum homini, sibi assumunt
clerici. A mulieribus molliciem habitus, a mimis ioculatoria verba,
a militibus phaleras, a trapeçitis pecuniam, a regibus et principibus
potestates et honores. Et ideo, quia in labore hominum
non sunt, cum hominibus non flagellabuntur». Item Bernardus:
«Venient, venient ante tribunal Christi sacerdotes, et tunc audietur
populorum accusatio gravis et allegatio dura, quorum vixere
stipendiis nec diluere peccata. Duces ceci et fraudulenti mediatores,
qui nondum reconciliati officium reconciliationis sumpserunt.
In Veteri Testamento unum solum prohetam invenio
equitasse et eum a leone devoratum fuisse». Item Bernardus:
«Heu! Purpurati saccum predicant, ieiunium splendide epulantes.
Olim Hesdras, audito quod manus principum et magistratuum
esset in transgressione prima, scidit pallium, sedit merens, clamavit
ad Dominum et gemitu suo populum provocavit ad gemitum.
Sed hodie audito flagitio ridet prelatus. Condam rex Israel
transiens per murum cilicio utebatur, hodie prelatus circuit ecclesiam
faleratus. Condam prophete in atriis habitabant, modo prelati
|
|