QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de locutionibus exprimentibus unionem cum hoc participio
praedestinatus; et circa hoc quaeruntur duo: 1. Utrum hic homo sit praedestinatus
esse Filius Dei; 2. Utrum Filius Dei sit praedestinatus.
ARTICULUS 1
Utrum homo Christus sit praedestinatus Filius Dei
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod homo Christus non sit praedestinatus esse Filius Dei. Quia
sicut illud quod semper fuit, non fit, ita id quod semper fuit, non praedestinatur,
quia praedestinatio importat antecessionem. Sed homo Christus supponit suppositum
aeternum, quod semper fuit Filius Dei. Ergo sicut ratione ista non
potest dici quod homo sit factus Deus; ita non potest dici quod sit praedestinatus
Filius Dei.
2. Praeterea, homo non importat nisi humanam naturam et suppositum aeternum.
Sed humana natura non est praedestinata esse Filius, quia nunquam fuit nec est
nec erit Filius Dei: similiter haec est falsa: «Divina persona, quae est suppositum
aeternum, est praedestinata esse Filius Dei»: quia naturaliter et ab aeterno hoc
habet. Ergo et haec est falsa: «Hic homo est praedestinatus Filius Dei».
3. Praeterea, praedestinatio praecedit illud respectu cuius est. Sed aeternum
non praeceditur ab aliquo. Ergo non potest esse praedestinatio respectu aeterni.
Sed Filius Dei est aeternus. Ergo homo non potest esse praedestinatus Filius
Dei.
4. Praeterea, quidquid est praedestinatum, ab aeterno fuit praedestinatum. Si
ergo iste homo est praedestinatus esse Filius Dei, vel Christus, secundum quod
homo; oportet quod ab aeterno homo fuerit praedestinatus. Ergo ab aeterno
fuit homo: «praedestinatus» enim est participium praeteriti temporis; et huiusmodi
participia vel verba restringunt nomen substantivum sibi adiunctum ad
supponendum pro praeteritis.
5. Praeterea, praedestinatio etiam secundum nomen importat directionem in
finem. Sed non potest aliquod dirigi in finem nisi ad minus secundum intellectum
sit ante finem illum. Cum igitur secundum secundam opinionem, etiam
secundum intellectum, Christus non prius intelligatur homo quam Filius Dei;
videtur quod ille homo non possit dici praedestinatus esse Filius Dei.
SED CONTRA, Rom. 1, 4: «Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute».
Praeterea, Christus est Filius Dei per gratiam unionis, et hoc est praevisum ab
aeterno, et a Deo propositum. Ergo Christus est praedestinatus esse Filius Dei.
|
|