ad Epictetum episcopum inscribitur epistola luculento disputasse
stilo nostri non constat ingenioli celatum. Cuius in libello qualicumque
non tamen sanae fidei tuae mentionem insertam non me
abnego inspexisse, ac per hoc ipsum, quod inibi bene ab illo editum
sed non bene a te eiusdem uiri capitulum recensetum legisse me
recolo, his subnecti non ab re syllabis aestimaui. 'Non', inquit, 'per
adoptionem haec facta sunt, absit, sicut quidam existimauerunt,
sed sicut est ueritas, homine facto saluatore, totius hominis salus
facta est. Si enim adoptione erat in corpore uerbum secundum illos
(quod autem adoptione dicitur fantasia est), reputetur et putatiue
salus'. Et adiecisti de tuo: 'Et hic quid melius loqui potuit, cum
adoptionem non e corpore, in quo erat uerbum, sed ab ipso uerbo
euacuauit?' Ego autem dico, etsi ille quid melius, quia non per
adoptionem sed in ueritate, homine facto saluatore, totius hominis
factam perdocuit salutem. Et tu quid peius ac scelestius quam
quod uerbum non in proprio, quod ex uirgine adsumendum
essentialiter proprium suumque fecit corpore sed in adoptiuo adseres
habitasse? Nosse uelim, sed non a te, quid est quod dicit 'non
per adoptionem haec facta sunt', et exprobrat 'absit'. Tu dicis quod
secundum diuinitatem dictum sit 'non per adoptionem facta sunt'.
Quid adtinet,quaeso te, ad diuinitatem uerbi 'haec facta sunt'? Non
dixit 'hoc factum est', ut de uerbo dictum posset uideri. 'Haec'
namque 'facta sunt' pluraliter pronuntiantur. 'Verbum' autem
singulare est uocabulum. Cur non caute temperatiusque primum
perpendis quid sit rectiusquae uera dixit uerbi? Cur non secretius
te cum inuocato sancto loqueris spiritu et sic ex dono gratiae eius
in publico, quasi soluto ante quidem per silentium ligato uelamine
linguae, salubri conceptum efferes diuini roris infusione sermonem?
An nescis quia omne uasculum, quod opertorium caret uel ligaturam,
inmundum procul dubio domini lege docetur? Non igitur per
|
|