assignare, que sunt : salutatio, exordium, narratio,
petitio et conclusio ; a et hec quinque modis
verborum naturaliter adaptantur.
Sa1utatio enim convenit optativo, quoniam
quicumque salutat recipienti aliquid gratum optat.
Exordium infinitivo, ,quia sicut infinitum
est vagum nec per se stare potest, ita exordium, nisi
causa cognita, est incertum unde suis viribus non subsistit.
Alie tamen partes possunt subsistere sine
illo.
Narratio indicativo respondet, quia in ipsa
totius negotii causam .plenius indicamus.
Petitio imperativi tenet imaginem, que habet
fieri multis modis, sicut inferius subiungetur.
Conclusio convenit subiunctivo, quia petitioni
connectitur et, quemadmodum subiunctivus conditionalem
naturam habet, ita conclusio petitioni subiungitur
ostendens quid commodi sequatur, si premissa
petitio fuerit adimpleta. Ex hoc patet quantam
convenientiam habeat ,epistola perfecta cum verbo;
unde ab antiquis verbum absentivum vocabatur.
De his ergo partibus per ordinem videamus.
IX.
DE SALUTATIONE
Sa1utatio est limen epistole debita ordinatione
tam nomina quam merita personarum cum mittentis
affectione declarans.
Sub hac .descriptione omnium salutationum formula
|
|