Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 27


Lectiones sine Iube domne uel Tu autem legantur. Primae tres de Lamentationibus
Ieremiae sine cantu et alfabetis praescriptis; in secundo
nocturno de expositione psalmi Exaudi deus orationem meam cum deprecor ;
in tertio de epistola Pauli Conuenientibus uobis . Antiphonae omnes et
uersiculi absque finis melodia. In Matutinis Laudibus cum incipiunt
psalmum Laudate dominum , uadant magistri inter infantes, qui et uersi
sint ad priores sicut et ipsi infantes; iuuenes uero, qui in custodia sunt,
mixtim sint in ordine seniorum. Candelae exstinguantur in toto monasterio
praeter unam, quae in choro ardeat; quae et ipsa cantore incipiente
antiphonam Traditor autem exstinguatur. Finita antiphona curuentur super
formas sub silentio dicentes Kyrieleison. Pater noster , preces Ego dixi
domine
, psalmum Miserere mei deus solum sine Gloria Patri , collectam
Respice quaesumus domine . Signoque facto ab abbate uel priore surgentes
inclinent sicut solent ante et retro et stet unusquisque in loco suo,
usquequo magister infantum laternas accensas in chorum deferat et ipsis
infantibus tribuat. Secretarius quoque accendat lumen ante altare, unde
iuuenes laternas suas accendant. His ita peractis reuertantur omnes ad
lectos suos.
Lucescente die ita, ut pueri et iuuenes sine laternis possint exire, pulsetur
a secretario paruulum signum modice. Statim surgentes fratres calcient
se nocturnalibus suis et sic ueniant in chorum curuantes se super formas
in ordine suo, quousque infantes ueniant. Qui dum uenerint, peracta
oratione factoque signo ab abbate surgentes statim incipient ymnum
Iam lucis orto sidere absque Deo Patri sit gloria . Et inchoata antiphona
dicantur regulares psalmi et Quicunque uult sine Gloria Patri . Finita antiphona
curuati super formas dicat unusquisque apud se in silentio
Kyrieleison. Pater noster. Credo in deum , preces usque ad confessionem.
Factoque signo ab abbate dicatur confessio. Deinde silenter quae

Torna all'inizio