Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 204


per opportune importunitatis suffragium ad exauditionis pervenit effectum. Sed reliqua passa repudium
verecunda redit ad dominum, amici pulsantis instantia remittentis obstaculo fatigata repulse.

VIII 30

Lingua stridebat, animus diligentis sub expectatione solliciti languebat super continentia votiva
dilecti. Sed pagina missa satisfecit desiderio expectantis, convalescentiam optatam insinuans cari
Thome, cui vinculo caritatis in Domino iungitur alter Thomas. Restat igitur, ut scribenti assurgamus
ad gratias et salutis auctori inclinemus ad grates, immolantes ei vitulum labiorum, eo quod in
sanitate vestra per misericordiam salvatoris, quod spes non audebat promittere, res integra iam
exsolvit.

VIII 31

In calice ac turibulo missis, in quibus opus et materia se mutuis excedunt excessibus, nostrorum
rapiuntur mentes artificum in excessum, quia presumit ingenium ad exemplar, sed manus in prosecutione
subsistit; affectus accenditur, tepescit effectus; gaudet oculus, brachium obstupescit. Dum
ergo missorum speciem specialem, mittentis pretiosam voluntatem attendimus, grates querimus
coequales; sed cum sufficientia desit, illius retributoris expetimus supplementum, ad cuius ministerium
deputata sunt. que misistis.

VIII 32

Allectia missa cum gratiarum actione recepimus, que sapore salis insinuant recipientis memoriam
conservativam fore mittentis.

VIII 33

Episcopo Theatinensi.
Licet propositi et desiderii nostri fuerit, ut nullus prelatus de regno aliquid oneris sentiret ex nostris,
tamen, ne credamur ingrati, ad grates vobis assurgamus de gratia, quam exhibuistis clerico nostro,
nepoti nostri Iohannis. Illud autem, quod fecistis cantori et Hugoni de .., plenioribus prosequimur

Torna all'inizio