Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 373


Sonticum iustum. Naevius (com. 128): “Sonticam esse
oportet causam, quamobrem perdas mulierem.”
Sacra via in urbe Roma appellatur, quod in ea foedus ictum
sit inter Romulum ac Tatium.
Solitaurilia hostiarum truim diversi generis immolationem
significant, tauri, arietis, verris, quod omnes eae solidi integrique
sunt corporis. Sollum enim lingua Oscorum significat
totum et solidum. Unde tela quaedam solliferrea vocantur
tota ferrea, et homo bonarum artium sollers, et quae
nulla parte laxata cavaque sunt, solida nominantur.

Torna all'inizio