Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 864


ad inveniendum quid bonum sit, ut patet ex 3 de Anima, ex principiis
communibus in conclusionem huius operis determinati venit mediantibus
quibusdam principiis propriis et determinatis. Haec autem propria principia
non sunt per se nota naturaliter sicut principia communia: sed innotescunt vel
per inquisitionem rationis, vel per assensum fidei. Et quia non omnium est
fides, ut dicitur 2 Thessal. 3, et iterum quia ratio conferens quandoque decipitur;
ideo circa ista principia contingit errare; sicut haereticus errat in hoc quod
credit omne iuramentum esse illicitum.
Et haec principia determinata pertinent ad rationem superiorem vel inferiorem;
veritas autem conclusionis dependet ex utrisque principiis: et ideo cum conscientia
sit quaedam conclusio sententians quid bonum sit fieri vel dimitti, ut
patet ex his quae dicta sunt supra, dist. 24, quaest. 3, art. 3, contingit in conscientia
errorem esse propter hoc quod ratio decipitur in principiis appropriatis;
sicut conscientia haeretici decipitur dum credit se non debere iurare etiam pro
causa legitima, quando ab eo expetitur: non quia decipiatur in hoc communi
principio, quod est, nullum illicitum esse faciendum; sed quia decipitur in hoc
quod credit omne iuramentum esse illicitum, quod quasi pro principio accipit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod conscientia dicitur esse testis, inquantum id
retinet contra quod voluntas fecit, quasi voluntatem accusans de eo quod sibi
non obedivit: et in hoc non errat, quia facere contra conscientiam, peccatum
est, ut infra dicetur: sed propter hoc non removetur quin errare possit in hoc
quod de faciendo vel non faciendo sententiat.
Ad secundum dicendum, quod conscientia dicitur naturale iudicatorium non
per se, sed inquantum virtus synderesis in ipsa manet; sicut virtus principiorum
salvatur in conclusionibus: et ex parte illa non errat.
Ad tertium dicendum, quod conscientia non est prima lex et primum dirigens in
humanis actibus, sed quasi quaedam applicatio primae legis, scilicet principiorum
communium, ad actus particulares: propter quod a Damasceno lex intellectus
dicitur; unde non oportet quod semper sit recta.
Ad quartum dicendum, quod conscientia non dicitur scientia simpliciter, sed
secundum quid, scilicet secundum aestimationem illius cuius est conscientia:
dicitur enim conscientia, secundum quod aliquis sibi conscius est. Quamvis
autem scientia semper sit verorum, non tamen quidquid aliquis aestimat se
scire, verum est: et ita non oportet quod semper sit conscientia vera.
Ad quintum dicendum, quod in conclusione particularis agendi dupliciter contingit
esse defectum. Uno modo ex falsitate principiorum ex quibus syllogizatur;
et hoc modo in conclusione tenetur id quod veritati contrarium est: et hic
est error conscientiae. Alio modo ex impetu passionum absorbentium et quasi
ligantium rationis iudicium in particulari, ut actu non consideret nec hoc nec
eius oppositum, sed voluntas sequatur delectabile quod sensus proponit; et hic
est error electionis, et non conscientiae.

Torna all'inizio