Iordanus cardinalis: Innocentius IV papa per Iordanum de Terracina

Pag 215


et cesoris sustinentem in patientia truces ictus dimisit, spiritu petente
superna, in ipso loco passionis occisum. Ipso quoque sacrilego percussuras
in Christi ministrum geminas inculcante, ille non querulosa voce murmurans,
sed sufferens omnia patienter, suum Domino spiritum commendabat,
dicens: «in manus tuas, Domine, commendo spiritum meum».
Symbolum etiam cepit dicere fidei, cuius nec in hoc articulo desiit esse
preco, prout ipse nephandus, qui a fidelibus captus fuit et quondam frater
Dominicus, qui comes illius erat, ab ipso littore percussus, diebus aliquibus
supervixit, postea retulerunt. Sic granum frumenti cadens in terram
et infidelium manibus compressum et mortuum uberem consurgit
in spicam, sic botrus in torculari calcatus liquoris redundat in copiam,
sic triticum attritum in area in dominicum horreum excussa palea deportatur,
sic aromata pilo contusa odorem plenius cincunfundunt, sic,
inquam, regnum celorum a violentis percipitur, sic per fidem a sanctis
regna sublimia devincuntur. O quam insigne martirium, quod titulus
tam gloriosus illustrat! Pro defensione namque ac exaltatione catholice
fidei ac observatione obedientie Romane ecclesie vir ille venerabilis
acerrimam mortem tulit. Hic in ecclesia tamquam sidus radians
et lumine fidei et gratia predicationis emicuit. Hic iam in celo quasi
luminare conspicuum et splendore glorie et multorum coruscatione signorum
effulget, quia non vult Dominus ipsius ascondere sanctitatem,
nec meritorum suorum virtutem supprimere in occulto, sed inter
lucentia sanctorum candelabra manifestius exaltare, ut omnibus, qui in

Torna all'inizio