florem resumpsistis, ut aliqua mihi daretis,  
sicut dare mihi solebatis. 
12. AUGUST. (lib. II,  Quaest. Evang ., quaest., t. IV.)  
 Et satiari . Interest non quid vel quantum alimentorum  
pro congruentia hominum atque personae  
suae, et pro suae valetudinis necessitate quis capiat,  
sed quanta facilitate et serenitate animi careat, cum  
his vel oportet, vel etiam carere necesse est, ut illud  
in animo Christiano [ al ., Christiani] impleatur quod  
Apostolus dicit:  Scio et minus habere, scio et abundare  
 in omnibus, et in [al.,  in omnibus ]  imbutus sum,  
 et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati . 
13. AMBROS.  Verumtamen bene fecistis . Hoc adjecit,
  |  
  |