quantitas vitalis spiritus determinata a natura in cordis minera diminuitur praeter modum, unde constrictis lateribus cordis et a pauco spiritu non potentibus dilatari sequitur syncopis, quod contingere videmus in omni fere dolore immoderato, ut in colica, iliaca, In paroxysmis febrium acutarum et graviter vulneratis. Vel quia medicina est fortiter attractiva, ut elleborus, capsamus et lignum, quod nominatur avornus, quod purgat nimis angustiose, quare his oblatis [109va] et moram in stomacho facientibus attrahitur humor multus et attractus subtiliatur in multam ventositatem, stomachus vero dilatatus ex multo humore et elevatus ad superiora virtute ventositatis comprimit diaphragma, cui supponitur in medietate; quo compresso comprimitur cor et pulmo et eorum dilatatio prohibetur, unde sequitur
necessario syncopis. Unde ex talibus medicinis homines periculose saepissime syncopizant, ut accidit circa finem, quia nimis medicina movet vel purgavit humorem alium quam deberet. Unde exeuntibus humoribus et spiritibus praeter modum debilitate calore innato et sanguine diminuto cessat generatio spirituum in concavitate cordis, quare corpus exsolvitur et animal syncopizat. Qua causa syncopizant etiam homines in diebus canicularibus. In ea vero, quae est ex acumine, sirupus violatus cum calida sumptus valde confert in calidis causis vel sola aqua calida, quae constringit
catarrhum de calore, aufert sitim, mitigat acumen flegmatis salsi et reprimit malitiam colerae ubicumque. In frigidis mel rosatum cum calida propinabis; sed quia hoc non possunt accipere in accessione, cum iaceant velut mortui, sic est operandum in accessione: fricentur extremitates cum sale et aqua calida vel aceto, vomitus provocetur, et panis
assus in aceto infusus naribus applicetur, et sorbeatur lac seminum frigidorum calidum factum cum aqua ordei.
In ea, quae est propter vehementem attractionem medicinae, quae solet accidere circa principium vel medium purgationis ex multa humorum ad stomachum attractione, sic est operandum: exercitetur corpus, ut calefiat interius, et patientem trahimus per capillos, per aures, fricamus extremitates et frontem, ut fiat revocatio spirituum ad exteriora, et haec syncopis non est multum timenda, nisi accidat corporibus vehementer superrepletis vel nisi peccatum fuerit in dosibus medicinae, eo, quod solo vomitu naturaliter superveniente vel provocato vel ventris solutione superveniente liberabitur. Syncopis periculosa, quae venit, cum purgatio excesserit quantitatem
|
|