Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 180


respectu mali, ordinari videntur ad timorem, et tristitiam
Nam passio sumpta respectu boni, primo incipit
ab amore, postea vadit in desiderium, et terminantur in
spem, dum bonum illud est futurum: ultimo autem terminatur in
gaudium, et delectationem, quando bonum illud est praesens,
et adeptum. Respectu vero mali incipit ab odio, et
procedit in fugam, vel abominationem, et terminatur in
timorem, si malum illud sit futurum: ultimo autem terminatur
in tristitiam, sit malum illud sit praesens, et iam
adeptum. Timor autem, et tristitia sunt passiones principales:
quia ad eas ordinatur passiones sumptae respectu
mali: sicut ad spem et gaudium ordinatur passiones sumptae
respectu boni. Secunda via ad investigandum has passiones
esse principales, sumi potest ex parte materiae, circa
quam talos passiones versantur. Nam omnis passio,
vel sumitur respectu boni, vel respectu mali. Rursus bonum,
vel malum considerari potest, vel ut est futurum,
vel ut est iam praesens. Secundum hoc ergo sumi habent
hae quatuor passiones: quia de bono futuro est spes, de praesenti
est gaudium: de malo futuro est timor; de praesenti
vero est tristitia. Tertio modo hae passiones sumi possunt
respecta potentiarum animae. ut respectu irascibilis, et
concupiscibilis, in quibus existunt. Dictum est autem concupiscibilem
tendere in bonum et malum secundum se:
irascibilem vero, ut habet rationem ardui. Cum ergo aliquid
maxime sit bonum, cum iam est adeptum, circa quod
est delectatio et gaudium; et maxime sit malum, cum
iam est adeptum, circa quod est dolor et tristitia oportet
delectationem et tristitiam esse principales passiones respectu
concupiscibilis. Spes autem et timor sunt principales
passiones respectu irascibilis. Nam cum irascibilis
tendit in bonum et malum in eo quod est arduum: quia
tnc reputatur maxime bonum arduum, cum est futurum
et speratur: et malum arduum, cum est futurum et
timetur: spes et timor sunt principales passiones respectu

Torna all'inizio