: Rationes dictandi

Pag 12


dilectionis affectum . si autem uertas, genitiuo terminatur,
ut dicas: affectum intime dilectionis . ablatiuo terminabitur si
addideris : cum salute perenni , uel aliquid simile.
Si uero accusatiuo casui recipiendum nomina cum eorum
adiectiuis asscribimus, oportunum est utique ut salutationem
ipsam uerbis infinitis claudamus uel aliqua earum dictionum
que ad infiniti pertinent constructionem, hoc modo : Gregorium
diuina gratia uniuersis sapientie fulgoribus prefulgentem N felici
prosperitate uiuere et secundis semper successibus habundare , uel
secundis habundare successibus , subintelligentes quidem in hac
salutatione uerbum optat uel cupit uel desiderat , sicut in alia
mittit uel dirigit uel mandat .
Deinceps igitur que omnibus personis mitti salutationes
conueniant, breuiter insinuemus.
Personarum quidem omnium alie sunt excellentes, alie
infime, alie mediocres.
Excellentes autem persone dicuntur quibus nulle superiores
inueniuntur: ut pape, imperatoris.
Hac igitur personarum uarietate cognita, cum ad scribendum
dictator accesserit, primo sibi intuendum est, si
unus uni, uel unus pluribus, uel plures uni, aut plures
pluribus scribere oporteat, si par pari, inferior superiori,
aut superior inferiori scribat.
Item modus materie considerandus est, ut secundum eam
congruis et determinatis sermonibus salutationem instituat.
Item quid nominibus personarum applicari conueniat,
ut proprias cuiusque salutationis agnoscat terminationes.
Si unus scripserit uni uel pluribus, uel plures uni siue
pluribus, si inter pares scribi conueniat, seu ab inferioribus
ad superiores, nomina recipientium in salutationis ordine
per datiuum uel per accusatiuum casum cum adiectiuis preponenda
sunt, nomina uero mittentium cum conpetentibus
adiectiuis per nominatiuum postponenda sunt, si uero

Torna all'inizio