amo arguo et castigo, Apoc. III. De primo habetur, Prover.
VIII: Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilaverint ad me,
invenient me. De secundo habetur, II Reg. VII: Arguam eum
in virga virorum et cet. De tertio habetur in psalmo: Castigans
castigavit me Dominus et morti non tradidit me. Item Iere.
XXX: Castigabo te in iuditio, ut non tibi videaris innoxius. Item
Iere. XXXI: Castigasti me, Domine, et eruditus sum quasi iuvenculus
indomitus. Item Apostolus Tymotheo dicit in II 4:
Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Dicamus
de singulis verbis hic positis; postea ponamus quare Apostolus
ista precepit.
De primo dicit Sapiens in Prover. IX: Argue sapientem, et
diliget te. Item Prover. XXIIII: Qui arguunt, laudabuntur, et
super ipsos veniet benedictio. Sed de malis auditoribus dicit
Amos V: Odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte
abhominati sunt. Quare? Quia non amat pestilens eum qui se
corripit nec ad sapientes graditur, Prover. XV. Et ideo in auribus
insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui,
Prover. XXIII. Non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris
que versantur in corde eius, Prover. XVIII. Ideo dicit Prover. IX:
Noli arguere derisorem, ne oderit te. Argue sapientem, et diliget te.
Item Prover. XIX: Si corripueris sapientem, intelliget
disciplinam.
De secundo dicit Apostolus, II ad Cor. V: Obsecramus pro
Christo, reconciliamini Deo. Item prima Petri II: Karissimi,
obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus
desideriis que militant adversus animam. Ideo dicit infra, V:
Seniores qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum,
qui et eius que in futuro est revelanda glorie communicator:
pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed
spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie,
neque ut dominantes in cleris, sed formefacti gregis ex animo,
ut, cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcessibilem
glorie coronam.
De tertio dicit Apostolus, ad Titum I: Increpa illos dure,
ut sani sint in fide. Ideo dicit Sapiens, Prover. XII: Qui odit
|
|