Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 160


materiei et tenorem [109vb] virtutis, valde difficilis est ad curam, cum contingat ex debilitatione stomachi, paucitate humorum et defectu spirituum et facilius sit repleta inanire quam inanita replere. Cuius cura sunt laudabiles cibi et potus, electuaria et pulveres aromatici et quaecumque de facili impurum in laudabilem sanguinem convertunt, ut gariofilatum magnum, diarrhodon abbatis, utraque muscata, diarrhodon Julii, diamargariton, diapapaver, nobile claretum. Quae omnia debent acui cum musco resoluto cum aqua rosata vel vino nobili. Item regula, quod in hoc casu somnifera sunt exhibenda, quae naturalem calorem non multum possunt impedire, ut diapapaver et lactuca, delectabilis varietas ciborum et exercitium moderatum. Item alia regula, quod numquam solventibus ventrem est utendum.
Et nota, quod hic non dixi nisi ea, quae proprie his tribus speciebus syncopis competere videntur. Nunc vero intendo dicere, quaecumque cum pauca distinctione competunt in omni specie syncopis, et quorum primum est, ut deliniantur nares cum aqua rosata, aqua muscata vel camphorata. Item aromatica naribus applicentur. Item, nisi sit ex calore, vinum purum, clarum, subtile et aromaticum statim aggregat spiritum in corpore et confortat virtutem et finit accessionem, et quandoque ponimus in ipso circiter duo grana de musco aut de diamusco quantitatem, quae competere videatur, et sit calidum in his hominibus, qui fortius opprimuntur, si gustare possunt, alioquin frigidum potetur. Item calefiant
extremitates, fricetur stomachus; confert etiam multum, si accipias panem calidum et scindas per medium et desuper spargas pulverem istum: recipe rosarum drachmas duas, cinnamomi, coralli rubei ana drachmam unam et semis, ligni aloes drachmam unam, et superpone ori stomachi. Applicentur naribus odorifera, ut rosa, myrrus, muscus, lignum aloes.
Et cum est ab evacuatione et debilitate, ad sorbendum detur aqua carnis aromatizata, et fiat, ut sugat panem infusum in vino odorifero, cui [110ra] aqua rosata sit admixta; et ex eis, quae valde ei conferunt, est, ut in potu sumat aquam fortis decoctionis, cui admixta sit decima <pars> sui de vino odorifero et aliquid de vitello ovi et aliquid de suco malorum
dulcium aut mororum aut acetosorum secundum quod exigit dispositio. Item cibetur frequenter et modice. Et in ea, quae est de repletione vel ex multa humorum attractione, caveatur cibus vehementer. Et in syncopi, quae est ex quocumque genere evacuationis, sumatur illud,

Torna all'inizio