Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 218


illis, qui, erga factum infantis zelo pietatis accensi,
et eum in Alemannia feliciter vivere, ipsumque
regni fore legitimum successorem quoque modo
praetendere videbantur. Hos enim non solum
infra regni fines, sed etiam ubicunque usque persequi
ad fata exitialia nisus fuit. Nam comitem
Petrum de Calabria, virum olim in curia Corradi
et Frederici etiam praepotentem, qui Corradini
aliquandiu coeperat administrari tutelam, apud
terracinensem civitatem exilio profugum, per
quendam Petrum de Castellionata civem salernitanum,
domicellum et familiarem ejusdem comitis,
procuravit interfici, et fratrem ipsius comitis,
Jordanum Rubeum nomine, oculorum amissione
confecit. Civem vero praedictum confugientem
ad eum, nece sui domini tam crudeliter
perpetrata, militiae cingulo decoravit. Deinde per
totum regnum mandavit edictum generale proponi
quod nullus Corradinum de cetero nominaret,
sed Manfredum ipsum omnes regni praedicarent
heredem et hereditatis paternae pariter successorem;
et qui contra faceret esset sibi merito proditione
suspectus, et ut suus proditor puniretur.
Sicque frequenter fecit literas in personis aliquorum
nobilium de Alemannia fabricari, quarum
simulata relatio praeteritum proxime obitum
mentiebatur infantis: quas literas tanquam certissima
nuntiantes faciebat denuo in civitatibus
divulgari. Cum autem erronea regnicolarum credulitas
fictam mortem Corradini supponeret esse
veram, totamque regni nobilitatem saeva tyrannidis
astutia momordisset, immo diris excidiorum
faucibus sorbuisset comitatus, baronias,
et feuda exulum et occisorum, Lombardis quampluribus,
quorum quosdam extrema paupertas
devehebat in regnum, nonnullos vero proscriptos
a propriis partialis dissentio impellebat, liberaliter
distribuit et dispersit. Sed non mansit propterea
ejus justitia in aeternum. Advocavit etiam
hujus largificae dispersionis in sortem quosdam
de Sicilia de domo illorum de Malecta; et alios
quamplures de regno, quos nova devotio, vel actus
pestifer et nefandus, sibi gratos et familiares effecerat,
ab ejusdem liberalitatis participio non exclusit.
Verum Lombardi, praecipue sub consanguinitatis
et affinitatis imagine, ultronei ad Manfredum,
elationis assumptae fastigio gloriantem, in
paupertatis habitu confluebant. Sed, dum civitates
et loca Thusciae et Lombardiae, quae Frederico et
Corrado jam mortuis viribus tepescebant, et quas
felix fortuna Manfredi sola fama calefecerat, a
remotis per nuntios et literas ipsi Manfredo signa
fidelitatis et devotionis offerrent, et contra
viciniam inimicam ab eo militum subsidia flagitarent;
Manfredus ipse non ad subveniendum
exteris, nec ad offendendum loca extra regnum
intendere voluit, sed curiose coepit de coronatione
sua indefessae sollicitudinis studio cogitare.
Haec enim erat curarum cura, quae ferventer
suo pectori inhaerebat, et arduo cogitatu fluctuantem
in successionibus placidis spiritum coartabat.

Torna all'inizio