Africa nam vastis Latio disiungitur undis,
Nec minus alternis distamus moribus; ergo
Grande aliquid tibi causa vie fuit equore tanto,
Tot bellorum inter fremitum mundique tumultus.
Certe ego, si proprio michi non sordescit in ore
Gloria, non alia tantum virtute superbum
Me fateor, quam quod blande michi firma tenere
Frena voluptatis videor. Non hostis in armis
Obvius, aut flammis resonans undantibus Ethna,
Euboice non sic fundo gravis estus ab imo
In cumulos surgentis aque metuendus, ut ista est
Turba voluptatum que circumfusa tenet nos:
Precipue tamen hec nitide suspecta iuvente
Pestis, et etati pretendit retia nostre.
Equor enim silet interdum, gravis Ethna quiescit;
Hostis ad incursum validis seu menibus uti,
Seu vallo fossaque licet; damnosa voluptas
Nocte dieque furit; numquam tu menibus illam
Arcebis: mediis veniet penetralibus inter
Excubias vigilesque canes, ferrata potentum
Limina transiliet. Quod si te sola movere
Hec potuit tantum virtus, ut linquere velles
Templa, larem, regnum, nobisque ut sponte subesse
Nomine deposito domini patereris, et illam
Per maria et terras in me sequerere latentem;
Tu michi vir quantus digito monstrabere, si te
|
395
400
405
410
415
|