aut matre religiosiores aut femina molliores. Quod si vos  
pietas vincit et meos exsecramini cibos, ego, que iam talibus  
pasta sum, ego hiis iterum pascar». Post hec illi territi trementesque  
discedunt, qui hunc solum ex omnibus facultatibus  
cibum misere matri reliquerant. 
XXX 
 Quod quandoque punitur innocens et nocens absolvitur.  
(1) Nemo se confidat expertem a pena, qui se novit immunem  
a culpa. Qui stat, videat ne cadat. Nam sepe dampnatur  
innocens et nocens absolvitur, pius punitur et impius  
honoratur, Iesus crucifigitur et Barrabas liberatur. Hodie  
vir quietus inutilis, vir religiosus ypocrita, vir simplex fatuus  
reputatur. «Deridetur enim iusti simplicitas, lampas contempta  
apud cogitationes divitum». 
 Explicit liber primus. 
  |  
  |