Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 893


Renovavit altaria, quae non vetustate
consumpta, sed humili coemento fuerant fabricata,
unum in honore Sancti Benedicti, alterum
vero in honore omnium Apostolorum, et ea
solemniter fecit dedicari in die anniversaria
dedicationis, quae facta fuerat de altario
Clementis et augmentata fuit condonatio
poenitentiae illis, qui advenirent de duobus annis.
Dodo Valvensis altare Sancti Benedicti dedicavi:
Grimoaldus Pinnensis Sanctorum Apostolorum,
easque Reliquias in eis posuerunt,
quae in prioribus altaribus posta fuerant, et
de quibus nos aliquantulum in primo libro
locuti sumus. Aedificavit etjam Ecclesiam in
possessione Piscariensis Monasterii nomine Saline,
quam in honore et de Reliquiis Beati Clementis
consecrare fecit. Fabricavit etjam Ecclesiam
Sanctae Mariae de Alanne, in qua, et in
Ecclesia Sanctae Mariae de Castellione, quando eas
ad jus Monasterii Piscariensis dedicare fecit, de
Reliquiis Beati Clementis in ipsa consecratione
recondidit.
Erga defunctos Fratres ita erat solicitus, ac
si unusquisque moriens esset germanus suus;
et instituit, atque in Capitulo coram omnibus
Fratribus corroboravit, ut pro unoquoque Fratre
defucto fiat centenarius; hoc modo, ut a
die obitus uniuscuiusque Fratris justitia,
de pane et vino, et ceteris cibis quotidie in
Mensa Abbatis ponatur pauperibus tribuenda:
in Officiis Defunctorum prima oratio, et ad
Capitulum Psalmus et oratio usque ad centesimum
diem pro eo dicantur. In septimo namque
tricesimo et centesimo die solemnes Vigi¬1iae,
et Missae cum pulsatione signorum agantur,
et psalteria dicantur ab universis ipsius
Coenobii Fratribus, sicut in die depositionis
ejus. Ampliavit reditus Fratrum in vestimentis
ex illis reditibus, qui sibi reddebantur ex
Castello Boloniani.
Obitus Oldrii Abbatis Anno1152.
Dumque sibi jam deficiente corpusculo
sentiret approximare finem vitae, coepit
studiosior in orationibus esse; et licet ejus
oculi essent aliquantulum caliginati prae senectute,
tamen specu1abatur Deum mentalibus
oculis, et orabat assidue ut absolvererut a corpore,
et illorum adipisceretur consortium,
quorum mores et actus imitatus fuerat. His
aliisque pollens virtutibus cum virtutem cor¬poralem
per singula momenta sibi minui cognovisset,
sensit appropinquare suae terminum
vitae, et melior quam antea fuerat, quamvis
semper bonus esset, commendabat transitum
suum Fratribus et filiis, Ecclesiam vero, quam
regendam susceperat, Deo, et Beato Clementi:
et sic tactus incommodo corporali, plenus dierum,
et perfectus in omni observantia spiritua¬li,
Deo reddidit animam pridie Idus Decembris,
in anno Dominicae Incarnationis millesimo
centesimo quinquagesimo secundo. Rexiit
autem Monasterium Insulae Piscariensis, constructum
in nomine Sanctae Trinitatis et Beati Clementis
Papae et Martyris, viginti quinque annis
et octo mensibus, tumulatusque fuit in Capitulo
ejusdem Ecclesiae, sicut decens erat, ante
Majestatem nostri Salvatoris, cui famulatus
fuerat omni tempore vitae suae devote, et famulari
docuerat omnes Filios suos et Fratres
sub tenore et Regula Beati Benedicti.

Torna all'inizio