Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

373


Domini .Mo.CCXXI., orta est satis gravis controversia inter
archiepiscopum et commune Ianue, quia commune videbatur
in Sancto Romulo iura archiepiscopatus indebite usurpare, propter
quod archiepiscopus terram interdixit et Papiam perrexit. sed
postmodum papa episcopo Parmensi et abbati de Tilieto causam
commisit. qua diffinita, archiepiscopus ad sedem suam
rediit et iura sua recuperavit. hoc anno Vintimilienses,
qui communi Ianue rebellaverant, discalciati et cum funibus ad
colla ad mercedem communis Ianue venerunt. anno Domini
.Mo.CC.XXII., de mense augusti, venit Ianuam quidam puer
Theotonicus, nomine Nicolaus, in habitu peregrini, quem
sequebatur multitudo maxima peregrinorum, tam magnorum quam
parvorum, quam etiam infantium. et erat numerus eorum ultra
septem milia et omnes habebant sclavinas crucibus insignitas
et burdonos atque scarsellas, dicentes quod mare debebat apud
Ianuam siccari et sic ipsi debebant in Ierusalem proficisci.
multi autem inter eos erant filij nobilium, quos ipsi etiam cum nutricibus
destinaverunt. placuit autem Ianuensibus ut de civitate
recederent, tum quia credebant illos pocius duci levitate
quam veritate, tum quia timebant ne caristiam in civitatem
inducerent, tum quia propter tantam multitudinem timebant
periculum civitatis, maxime quia imperator tunc Ecclesie rebellis
erat et Ianuenses contra imperatorem Ecclesie adherebant. post

Torna all'inizio