Andreas Strumensis: Passio Arialdi

136


quanta bona tunc Herlembaldus presbytero promisit, si ipse Christi famulum
tractaret bene, et quanta mala, si male? Moerentes igitur utrosque abire
permisimus, mane vero ad urbem devenimus. Presbyter ergo nequam,
mox ut in suo conclavi illum concluserat, diabolico tractus spiritu, malo
Widoni nuntiare festinavit dicens: << Quid vis mihi dare? Et ego tibi tradam
Arialdum sine turba, sine Herlembaldo, immo absque viro aliquo >> . Cui ille,
laetus nimis effectus, magnum praemium illico cum securitate promisit,
si ipse quod promittebat impleret. Tunc sibi quam plures dari petiit milites,
quos sumptos inter duas macerias ab habitatione secessas nocte constituit
dicens: << Unus - inquit - ex vobis tantummodo in media iaceat via
scuto coopertus: hunc enim, cum venero, percutiam calciamento. Tunc
vos omnes velociter surgite et tam me quam ipsum capite. Ne forte quidem
super alium surgatis incaute, vobis hoc fore signum scitote >> . Et post
haec in his verbis ad virum Dei ingressus est: << Domne - inquit - Arialde,
necesse est ut hinc velociter discedamus et ad castrum de quo te suscepi
revertamur, quoniam te hic esse omnibus notum est. Nam si hic moram
fecerimus, cras procul dubio capiemur >> . Cui vir Dei: << Tibi - inquit -
via est nota: praecede ergo et ego sequar te >> . Traditore igitur praecedente,
ad milites venerunt utrique, et ex calciamento facto condicto signo, omnes
pariter in Dei virum irruunt eumque capiunt captumque stricte vinciunt et
vinctum iumento superimponunt ac tacite conciteque contra Lacum Maiorem
festinant pergere. Hoc enim ante horam diei tertiam, in quo vigilia
sancti Petri celebratur, per totum Mediolanum est divulgatum. Unde factum

Torna all'inizio