sancti", "Virgilius, Virgilii". 109 Excipiuntur "arcus, arcus" (proinde
tamen secunde reperitur) et "acus, acus", "lacus, lacus", "specus,
specus", "penus, penus", "ficus, ficus", "uultus, uultus", "artus,
artus". 110 Et omnia que habent neutra in u , ut "hoc artu", "hic tonitrus"
et "hoc tonitru", "hic cornus" et "hoc cornu", uel omnia sincopata
a quarte declinationis nominibus, ut "artus" pro "artatus",
"potus" pro "potatus", "acus" ab "acutu", "portus" a "portatu", "lacus"
a "laqueatu", "sinus" a "sinuatu", "currus" a "cursu", "gradus" a
"gressu" nata, primitiuorum seruant declinationem. 111 A "portu"
componitur "angiportus", secunde declinationis. 112 Excipitur
etiam "lepus, leporis", solum masculinum tercie declinationis.
113 Monosillaba quoque, cuiuscumque sint generis, tercie sunt
declinationis et producuntur: "hic mus, muris", "hoc plus, pluris",
"ius, iuris", "tus, turis", "crus, cruris". 114 IV quoque communia
tercie declinationis inueniuntur, duo monosillaba et duo dissillaba
"hic" et "hec sus, suis", "grus, gruis", "uetus, ueteris", "Ligus"
uel "Ligur, Liguris". 115 Preterea "unus", "ullus", "nullus", "solus",
"totus", "alius" pronominum declinationem sequuntur, que in ius
terminant genitiuum, quamquam inueniantur et nominum modo
|
|