Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 100


quidem futurum tempus designat. Quamobrem doceri uelim quomodo
detur intellegi, si tunc, hoc est in futuro subiectus, cum
absorta fuerit mors in uictoria. Nunc autem quomodo credi debeat
subiectus an non subiectus? Si uero nunc subiectus, quo pacto
Paulus in futuro praedicat, tunc, cum ei subiecta fuerint omnia,
subiciendum? Quod si modo non subiectus, quia magister gentium
'tunc' asserit eum subiciendum, cum tradiderit regnum deo et
patri, et ei omnia fuerint subiecta, quae ratio exigit modo non
subiectum tunc subiciendum? Numquidnam forma serui? In una
cum dei forma [persona] ad dexteram patris in mysterio trinitatis,
cessante omne nihilominus quaternitatis suspitione, modo non
sedet, ut tunc doceatur resumere serui formam, per quam tunc
possit subici patri? Absit. Vnus idemque ex utraque et in utraque
natura, sempiternus nunc et tunc dei indemutabilis et aequalis
permanet filius.
III 16 (III 16) Porro quia hereticus iste obmutuit nullusque ei
prorsus responsionis relictus est locus, stringam quantotius fortiusque
suggillans bumbosae faucis eius syllogistica manu gurgustionem
exprimam, quatenus omne, quod conatur in alios perfidiae
uenenum noxiali euomere ore, in sese liquatim refusum, sauciata
internorum uiscerum eius marcescant uitalia. Dic ergo, obsecro te,
beatae apostole Paule, a te uolo quid dixeris curiosus discere. Quid
est quod ais Cum subiecta fuerint illi omnia, tunc et ipse filius
subiectus erit illi, qui subiecit ei omnia?
Cur tempus subiectionis
signanter de futuro innotescere uoluisti, si specialiter hoc ad personam
filii, id est Iesu Christi, referre conueniat? Quasi tunc sit et
non modo subiectus. Non intellego quid dixeris, nisi nubilum
obtunsae intellegentiae meae diuini luminis radio perfundatur. An,
ut relegiosius intellegi non obsistitur, nequaquam oblitus de caelo
diuinae uocis gemina inuocantis appellatione audita, Saule, Saule,
quid me persequeris,
et ex eo didiceras non ille posse a te in terra
posito persequi, qui iam in caelesti regnabat palatio, sed pro
corpore quin potius suo, hoc est propter electos suos se conquestus
est a te persequi, quos uinctos Hierusolymam epistularum te

Torna all'inizio