cula, que superius memorata sunt. Signacula namque septem, septem sunt misteria
passionum, ita ut in sexto due simul passiones accipiantur, et designant
passiones fidelium, que sex perficiuntur temporibus, eo scilicet ordine, quo
supra digessimus. Harum vero passionum quatuor preterite sunt, prima per Iudeos,
secunda per paganos, tertia per Arrianos, quarta per Sarracenos, quinta
generalis, quam filii Babilonis perficiunt. Sexta et septima in sexti apertione
sigilli perficiende sunt, ubi tamen septima non aperte exprimitur, sed tamen
ex verbis infra scriptis perpenditur; in sexta vero libri parte manifeste patet.
Completis ergo sex preliis colligitur martyrum summa, centum quadraginta
quatuor milia ex omni tribu filiorum Israel, et post hec turba magna, quam
dinumerare nemo poterit, et tunc solventur quatuor angeli, quibus datum est
nocere terre et mari, sub eiusdem sexti apertione sigilli, et tunc post sigilli
apertionem septimi veniet consummatio.
Tertius ordo ecclesie doctorum est, inchoatus a Christo et in Christo ab
apostolo Paulo, et idcirco tertia parte libri de doctoribus agitur, ordine quo supra.
Contra primos predicatores Iudeorum consurrexerunt heretici, qui de secta Phariseorum
crediderant et prolapsi pseudoapostoli facti sunt contra secundos
Nicholaite, contra tertios Arriani, contra quartos Moamechite, contra quintos
Paterini, contra sextos pseudoprophete, quorum adhuc vocabulum latet, et
novissime Antichristus cum ministris suis. Septimus vero angelus cum tuba
cecinerit, consummabitur misterium dei.
Quartus ordo ecclesie heremitarum et virginum in utroque sexu, et idcirco
quarta libri parte de virginibus agitur. Hic inchoatus est a virgine et filio eius.
Datus est autem Iohannes loco Christi Marie in filium quia futurum erat, ut
ordo virgineus in utroque sexu convalesceret. Habes ergo mulierem amictam
sole, que ecclesiam significat virginum, inchoatam a Maria quoad feminas, a
Christo et in Christo a Iohanne quoad filios virginis. Draco diabolus, septem
capita eius habentia septem diademata septem sunt reges, de quibus in sexta
|
|