Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 226

XVI


tuos oculos meos dicam, et merito dixerim. Tu
enim me longe clarius inspicis quam egometipsum.
Uno tamen oberras inuio, apud omnes
me secus ac merear laudibus extollendo. Enimuero
te fallit uirtutum meritum, sed non fidei
magnitudo. Audacter affirmem. Nemo me hac
fidei seueritate prestantior, nemo firmior. Quam
erga te et colere, et per opus inclarescere concupisco.
Hoc michi felicitatis adesset; hoc
michi diuitiarum supellex, hoc quoque michi gaudium
inter mundanas uarietates electum. Sed
cum plura uacent, ne calamus ex amore uehementi
ad puerilia collabatur sermonis mei tela
ab ordiente succiditur, hoc uno contenta, dum
conscia sibi fuerit quod in tanta tui pectoris
opinione uersetur. Quas autem tibi gratias
referam de literis ad me te abiente, te redeunte
transmissis ? Nichil preter solitum habeo.
Meipsum deuoui Petrarce meo, idipsum
deuoueo. Quam dulciter, quam suauiter questus
es de quadam epystola mea ad te proficiscente,
medio prerepta itinere, et que in

Torna all'inizio