De quadam nobili domina Theotonica que multis annis secuta fuit fratrem
Bertholdum, ut predicationem ipsius audiret.
Quodam autem tempore, quedam nobilis domina, magno et ferventi
desiderio inflammata audiendi predicantem fratrem Bertholdum,
eum per sex annos continuos per civitates et castra cum
quibusdam suis sodalibus et divitiis est secuta, nec unquam cum
eo potuit habere secretum et familiare colloquium. Cum autem,
finitis sex annis et finitis et consumptis suis expensis, in festo
Assumptionis beate Virginis cum sodalibus suis non haberet
domina illa quid comedere posset, accessit ad fratrem Bertholdum
et hec omnia que dicta sunt per ordinem retulit sibi. Que cum
omnia frater Bertholdus audisset, misit eam ad quemdam campsorem
qui inter omnes civitatis illius ditior habebatur, imponens
ei ut ex parte sua diceret sibi quod daret ei tot denarios pro victualibus
et expensis, quantum valebat una dies indulgentie,
pro qua habenda fuerat sex annis fratrem Bertholdum secuta.
Quod cum audisset campsor, subrisit et dixit: «Et quomodo scire
potero quantum valeat indulgentia diei unius quo fratrem Bertholdum
secuta fuistis?». Cui illa respondit: «Dixit michi ut dicerem
vobis quod poneretis denarios ex una parte in scutellam
statere, et ego in alteram scutellam sufflarem, et hoc signo poteritis
cognoscere quantum valet». Posuit igitur denarios larga
manu et implevit scutellam statere, ipsa vero insufflavit in alteram,
et statim preponderavit, et denarii subito sunt elevati, ac
si conversi fuissent in plumeam levitatem. Quod videns campsor
miratus est vehementer, et pluries ac pluries denarios ex parte
sua superposuit in statera, nec sic potuit flatum domine elevare,
quia tanto pondere eam fixit Spiritus Sanctus, ut scutella lancis,
que erat ex parte domine plena flatu, elevari denariorum ponderositate
nullatenus posset. Quod videntes tam campsor quam
domina et alie mulieres que erant presentes, statim venerunt ad
fratrem Bertoldum et ei per ordinem que acciderant retulerunt.
Cui etiam dixit campsor: «Paratus sum restituere aliena et amore
Dei propria pauperibus errogare et desidero effici bonus homo,
quia revera mirabilia vidi hodie». Cui frater Bertholdus imposuit
|
|